De Divino Amore et de Divina Sapientia
Содржина
PARS PRIMA 1-3 QUOD DEUS SOLUS ITA DOMINUS SIT IPSE AMOR, QUIA EST IPSA VITA; ET QUOD ANGELI ET HOMINES SINT RECIPIENTES VITAE. Hoc in Transactionibus de DIVINA PROVIDENTIA, et de VITA, multis illustrabitur, hic modo quod Dominus, qui est Deus Universi, sit Increatus et Infinitus, homo autem et angelus est 4-6 QUOD DIVINUM NON SIT IN SPATIO. Quod Divinum seu Deus non sit in spatio, tametsi est Omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in mundo, et apud unumquemvis angelum in Coelo, et apud unumquemvis spiritum sub Coelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest idea spirituali: quod id non 7-10 QUOD DEUS SIT IPSE HOMO. In omnibus Coelis non alia idea Dei est quam idea Hominis; causa est, quia Coelum in toto et in parte est in forma sicut Homo, ac Divinum, quod est apud angelos, facit Coelum; et cogitatio vadit secundum formam Coeli; quare aliter cogitare de Deo angelis impossibile est: 11-13 QUOD ESSE ET EXISTERE IN DEO HOMINE DISTINCTE UNUM SINT. Ubi est Esse, ibi est Existere; non datur unum absque altero; Esse enim per Existere Est, et non absque eo. Hoc Rationale comprehendit, dum cogitat, num dari queat aliquod Esse quod non Existit, et num dari queat Existere nisi ab Esse; et 14-16 QUOD IN DEO HOMINE INFINITA DISTINCTE UNUM SINT. Notum est, quod Deus Infinitus sit, vocatur enim Infinitus; sed vocatur Infinitus quia est Infinitus: ex eo solum quod sit ipsum Esse et Existere in Se, non est Infinitus, sed quia Infinita in Ipso sunt; Infinitum absque Infinitis in Ipso non est 17-22 QUOD SIT UNUS DEUS HOMO A QUO OMNIA. Omnia Rationis humanae se conjungunt et quasi concentrant in id, quod Deus unus Creator universi sit; quare homo, cui ratio, ex communi intellectus sui non aliter cogitat, nec cogitare potest: dic alicui, cui sana ratio est, quod duo Creatores universi sint, 23-27 QUOD IPSA DIVINA ESSENTIA SIT AMOR ET SAPIENTIA. Si colligis omnia, quaecunque nosti, et mittis illa sub mentis tuae intuitionem, et in aliqua spiritus elevatione scrutaris, quid Universale omnium est, non potes concludere aliud quam quod sint Amor et Sapientia; sunt enim illa duo essentialia 28-33 QUOD DIVINUS AMOR SIT DIVINAE SAPIENTIAE, ET QUOD DIVINA SAPIENTIA SIT DIVINI AMORIS. Quod Divinum Esse et Divinum Existere in Deo Homine distincte unum sint, videatur supra 14-16; et quia Divinum Esse est Divinus Amor, et Divinum Existere est Divina Sapientia, ideo haec similiter distincte unum 34-39 QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SIT SUBSTANTIA ET QUOD SIT FORMA. Idea vulgarium hominum de Amore et de Sapientia, est sicut de volatili et fluente in subtili aere seu aethere; aut sicut de exhalato ab aliquo tali; et vix aliquis cogitat, quod sint realiter et actualiter Substantia et 40-43 QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SINT SUBSTANTIA ET FORMA IN SE, ITA IPSUM ET UNICUM. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sit Substantia et Forma, mox supra confirmatum est; et quod Divinum Esse et Existere sit Esse et Existere in se, etiam supra dictum est. 44-46 QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA NON POSSIT ALITER QUAM ESSE ET EXISTERE IN ALIIS A SE CREATIS. Ipsum amoris non est amare se, sed est amare alios, ac illis per amorem conjungi; ipsum amoris etiam est ab aliis amari, sic enim conjungitur; essentia omnis amoris in conjunctione consistit, imo 47-51 QUOD OMNIA IN UNIVERSO A DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA DEI HOMINIS CREATA SINT. Universum in maximis et minimis, ac in primis et ultimis, ita plenum est Divino Amore et Divina Sapientia, ut dici queat quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia in imagine: quod ita sit, manifeste constat ex 52-54 QUOD OMNIA IN UNIVERSO CREATO SINT DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE DEI HOMINIS RECIPIENTIA. Notum est, quod omnia et singula Universi a Deo creata sint; inde Universum cum omnibus et singulis ejus in Verbo vocatur Opus manuum Jehovae. 55-60 QUOD OMNIA QUAE CREATA SUNT IN QUADAM IMAGINE REFERANT HOMINEM. Hoc constare potest ex omnibus et singulis Regni animalis; exque omnibus et singulis Regni vegetabilis; et ex omnibus et singulis Regni mineralis. 61-64 QUOD USUS OMNIUM QUAE CREATA SUNT, ASCENDANT PER GRADUS AB ULTIMIS AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DEUM CREATOREM, A QUO. ULTIMA sunt, ut supra dictum est, omnia et singula Regni mineralis, quae sunt materiae varii generis, ex substantia lapidea, salina, oleosa, minerali, metallica, superinducta 65-68 QUOD DIVINUM IMPLEAT OMNIA SPATIA UNIVERSI ABSQUE SPATIO. Sunt duo Naturae propria, SPATIUM et TEMPUS; ex his homo in naturali Mundo format ideas suae cogitationis, et inde intellectum; si manet in illis ideis, et non elevat mentem supra illas, nusquam potest percipere aliquid spirituale et 69-72 QUOD DIVINUM SIT IN OMNI TEMPORE ABSQUE TEMPORE: Sicut Divinum est in omni spatio absque spatio, ita est in omni tempore absque tempore; non enim aliquid naturae proprium de Divino potest praedicari, et naturae propria sunt spatium et Tempus. 73-76 QUOD DIVINUM IN MAXIMIS ET MINIMIS SIT IDEM. Hoc sequitur ex duobus Articulis qui praecedunt, quod Divinum sit in omni spatio absque spatio, et in omni tempore absque tempore, namff1 spatia sunt majora et maxima, et sunt minora et minima: et quia spatia et tempora unum faciunt, ut supra dictum 77-82 SAPIENTIA ANGELICA 83-88 QUOD EX SOLE, QUI EX DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA EXISTIT, PROCEDAT CALOR ET LUX. In Mundo spirituali, in quo sunt Angeli et Spiritus, sunt aeque Calor et Lux, ut in Mundo naturali, in quo sunt Homines; et quoque Calor sentitur ut calor, et Lux videtur ut lux similiter; sed usque Calor et 89-92 QUOD SOL ILLE NON SIT DEUS, SED QUOD SIT PROCEDENS EX DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA DEI HOMINIS: SIMILITER CALOR ET LUX EX ILLO SOLE. Per Solem illum conspicuum Angelis, ex quo illis est Calor et Lux, non intelligitur ipse Dominus, sed intelligitur primum procedens ab Ipso, quod est summum 93-98 QUOD SPIRITUALIS CALOR ET LUX A PROCEDENDO A DOMINO UT SOLE UNUM FACIANT, SICUT IPSIUS DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA UNUM FACIUNT. Quomodo Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum faciunt, in Parte Prima dictum est; similiter unum faciunt Calor et Lux, quia haec procedunt, et quae 99-102 QUOD SOL MUNDI SPIRITUALIS APPAREAT IN MEDIA ALTITUDINE DISTANS AB ANGELIS, SICUT SOL MUNDI NATURALIS AB HOMINIBUS. Plerique e Mundo ferunt secum ideam de Deo quod sit supra caput in alto, et de Domino quod sit in Coelo inter Angelos. 103-107 QUOD DISTANTIA INTER SOLEM ET INTER ANGELOS IN MUNDO SPIRITUALI SIT APPARENTIA SECUNDUM RECEPTIONEM DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE AB ILLIS. Omnes fallaciae, quae apud malos et apud simplices regnant, oriuntur ex apparentiis confirmatis: quamdiu apparentiae manent apparentiae, sunt illae 108-112 QUOD ANGELI SINT IN DOMINO, ET DOMINUS IN ILLIS; ET QUIA ANGELI SUNT RECIPIENTES, QUOD SOLUS DOMINUS SIT COELUM. Coelum vocatur Habitaculum Dei, et quoque Thronus Dei, et inde creditur quod Deus ibi sit, sicut est Rex in suo Regno; sed Deus, hoc est, Dominus, in Sole supra coelos est, et per 113-118 QUOD IN MUNDO SPIRITUALI ORIENS SIT UBI DOMINUS UT SOL APPARET, ET QUOD RELIQUAE PLAGAE INDE SINT. Actum est de Sole Mundi Spiritualis et ejus essentia, ac de Calore et Luce ejus, ac de Praesentia Domini inde; nunc etiam de Plagis illius Mundi agetur. 119-123 QUOD PLAGAE IN MUNDO SPIRITUALI NON SINT A DOMINO UT SOLE, SED QUOD SINT AB ANGELIS SECUNDUM RECEPTIONEM. Dictum est, quod Angeli habitent distincti inter se, quidam in Plaga orientali, quidam in occidentali, quidam in meridionali, et quidam in septentrionali; et quod qui in Plaga orientali 124-128 QUOD ANGELI FACIEM SUAM JUGITER VERTANT AD DOMINUM UT SOLEM, ET SIC HABEANT MERIDIEM AD DEXTRUM, SEPTENTRIONEM AD SINISTRUM, ET OCCIDENTEM A TERGO. Omnia quae hic de Angelis et de conversione illorum ad Dominum ut Solem, dicuntur, etiam de homine quoad ejus spiritum intelligenda sunt, nam homo 129-134 QUOD OMNIA INTERIORA TAM MENTIS QUAM CORPORIS ANGELORUM AD DOMINUM UT SOLEM VERSA SINT. Est Angelis intellectus et voluntas, et est facies et corpus; et quoque sunt interiora intellectus et voluntatis, tum faciei et corporis: interiora intellectus et voluntatis, sunt quae interioris eorum 135-139 QUOD UNUSQUISQUE SPIRITUS, QUALISCUNQUE SIT, AD AMOREM SUUM REGNANTEM SIMILITER SE VERTAT. Quid spiritus et quid angelus primum dicetur: omnis homo post mortem primum in Mundum spirituum, qui est medius inter Coelum et Infernum, venit, et ibi agit sua tempora seu suos status, et secundum vitam 140-145 QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA, QUAE PROCEDUNT A DOMINO UT SOLE, ET FACIUNT CALOREM ET LUCEM IN COELO, SIT DIVINUM PROCEDENS, QUOD EST SPIRITUS SANCTUS. In Doctrina Novae Hierosolymae de Domino ostensum est, quod Deus unus sit Persona et Essentia, in quo Trinitas, et quod ille Deus sit 146-150 QUOD DOMINUS UNIVERSUM ET OMNIA EJUS MEDIO SOLE, QUI EST PRIMUM PROCEDENS DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE, CREAVERIT. Per Dominum intelligitur Deus ab aeterno seu Jehovah, qui Pater et Creator vocatur, quia unus est cum Illo, ut in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO ostensum est: quare 151-156 QUOD SOL MUNDI NATURALIS SIT PURUS IGNIS, ET INDE MORTUUS, ET QUOD NATURA, QUIA EX ILLO SOLE DUCIT ORIGINEM, SIT MORTUA. Ipsa Creatio ne hilum potest adscribi Soli Mundi naturalis, sed omnis Soli Mundi spiritualis, quoniam Sol Mundi naturalis est plane mortuus, at Sol Mundi spiritualis est 157-162 QUOD ABSQUE BINO SOLE, UNO VIVO ET ALTERO MORTUO, NON DETUR CREATIO. Universum in genere distinctum est in duos Mundos, Spiritualem et Naturalem; in Mundo spirituali sunt Angeli et Spiritus; in Mundo naturali sunt Homines: duo illi Mundi prorsus similes quoad externam faciem sunt, ita similes 163-166 QUOD FINIS CREATIONIS EXISTAT IN ULTIMIS, QUI EST, UT OMNIA REDEANT AD CREATOREM, AC UT SIT CONJUNCTIO. Primum aliquid dicetur de Finibus; sunt [in omni re] tria quae sequuntur in ordine, quae vocantur Finis primus, Finis medius et Finis ultimus; et quoque vocantur Finis, Causa et Effectus: 167-172 SAPIENTIA ANGELICA 173-178 QUOD GRADUS AMORIS ET SAPIENTIAE SINT, ET INDE GRADUS CALORIS ET LUCIS, TUM GRADUS ATHMOSPHAERARUM. Nisi sciatur quod Gradus sint, tum quid sunt, et quales, non comprehendi possunt sequentia, quoniam in omni re creata sunt gradus, ita in omni forma; quare in hac PARTE SAPIENTIAE ANGELICAE de 179-183 QUOD GRADUS DUPLICIS GENERIS SINT, GRADUS ALTITUDINIS ET GRADUS LATITUDINIS. Scientia graduum est sicut clavis ad aperiendum causas rerum, et ad intrandum in illas; absque illa scientia vix aliquid causae potest sciri, objecta enim et subjecta utriusque Mundi absque illa apparent ita univoca, 184-188 QUOD GRADUS ALTITUDINIS SINT HOMOGENEI, AC UNUS AB ALTERO IN SERIE, SICUT SUNT FINIS, CAUSA ET EFFECTUS. Quoniam Gradus latitudinis seu continui sunt sicut lucis ad umbram, calo ris ad frigus, duri ad molle, densi ad rarum, crassi ad tenue, et sic porro, et hi Gradus ab experientia sensuali et 189-194 QUOD GRADUS PRIMUS SIT OMNE IN OMNIBUS GRADUUM SEQUENTIUM: causa est, quia Gradus cujusvis subjecti et cujusvis rei homogenei sunt; ac homogenei sunt, quia producti a gradu primo: nam formatio illorum talis est, quod primum per confasciculationes aut conglobationes, verbo, per congregationes, 195-198 QUOD OMNES PERFECTIONES CRESCANT ET ASCENDANT CUM GRADIBUS ET SECUNDUM ILLOS. Quod duplicis generis gradus sint, gradus latitudinis et gradus altitudinis, supra 184-188, ostensum est; et quod gradus latitudinis sint sicut lucis vergentis ad umbram, aut sicut sapientiae ad ignorantiam; at quod 199-204 QUOD IN ORDINE SUCCESSIVO PRIMUS GRADUS FACIAT SUPREMUM, AC TERTIUS INFIMUM; AT QUOD IN ORDINE SIMULTANEO PRIMUS GRADUS FACIAT INTIMUM, AC TERTIUS EXTIMUM. Est Ordo successivus et Ordo simultaneus; Ordo successivus horum graduum est a supremo ad infimum, seu a summo ad imum; in hoc Ordine sunt 205-208 QUOD GRADUS ULTIMUS SIT COMPLEXUS, CONTINENS ET BASIS GRADUUM PRIORUM. Doctrina Graduum, quae in hac Parte traditur, hactenus illustrata est per varia quae in utroque Mundo existunt, ut per gradus Coelorum ubi sunt Angeli, per gradus caloris et lucis apud illos, et per gradus athmosphaerarum, 209-216 QUOD GRADUS ALTITUDINIS IN SUO ULTIMO SINT IN PLENO ET IN POTENTIA. In praecedente Articulo ostensum est, quod Gradus ultimus sit complexus et continens graduum priorum; inde sequitur, quod Gradus priores in suo Ultimo sint in pleno; sunt enim in suo effectu, et omnis effectus est causarum 217-221 QUOD UTRIUSQUE GENERIS GRADUS SINT IN OMNIUM MAXIMIS ET MINIMIS QUAE CREATA SUNT. Quod omnium maxima et minima ex gradibus discretis et continuis, seu altitudinis et latitudinis consistant, non potest illustrari per exempla ex visibilibus, quia minima non exstant coram oculis, et maxima quae 222-229 QUOD TRES GRADUS ALTITUDINIS INFINITI ET INCREATI SINT IN DOMINO, ET QUOD TRES GRADUS FINITI ET CREATI SINT IN HOMINE. Quod in Domino tres gradus altitudinis infiniti et increati sint, est quia Dominus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, ut in antecedentibus demonstratum est; et quia Dominus est 230-235 QUOD TRES ILLI GRADUS ALTITUDINIS IN QUOVIS HOMINE A NATIVITATE SINT, ET QUOD SUCCESSIVE POSSINT APERIRI, ET QUOD SICUT APERIUNTUR, HOMO IN DOMINO SIT, ET DOMINUS IN ILLO. Quod tres Gradus altitudinis in quovis homine sint, hactenus non innotuit; causa est, quia illi Gradus non cogniti fuerunt, 236-241 QUOD LUX SPIRITUALIS INFLUAT PER TRES GRADUS APUD HOMINEM, SED NON CALOR SPIRITUALIS, NISI QUANTUM HOMO FUGIT MALA UT PECCATA, ET SPECTAT AD DOMINUM. Ex supra demonstratis constat, quod a Sole coeli, qui est primum procedens Divini amoris et Divinae Sapientiae, de quo in Secunda Parte actum 242-247 QUOD HOMO, SI NON APUD ILLUM SUPERIOR GRADUS, QUI EST SPIRITUALIS, APERITUR, FIAT NATURALIS ET SENSUALIS. Supra ostensum est, quod tres Gradus mentis humanae sint, qui vocantur naturalis, spiritualis et coelestis, et quod illi Gradus apud illum successive possint aperiri: tum ostensum est, quod 248-255 QUOD GRADUS NATURALIS MENTIS HUMANAE IN SE SPECTATUS SIT CONTINUUS, SED QUOD PER CORRESPONDENTIAM CUM BINIS GRADIBUS SUPERIORIBUS, DUM ELEVATUR, APPAREAT SICUT SIT DISCRETUS. Hoc tametsi aegre potest comprehendi ab illis qui nondum in scientia graduum altitudinis sunt, usque tamen revelandum 256-259 QUOD MENS NATURALIS, QUIA EST CONTEGENS ET CONTINENS GRADUUM SUPERIORUM MENTIS HUMANAE, SIT REAGENS, ET QUOD SI NON APERIUNTUR GRADUS SUPERIORES, AGAT CONTRA ILLOS, AT SI APERIUNTUR, AGAT CUM ILLIS. 260-263 QUOD ORIGO MALI SIT EX ABUSU FACULTATUM, QUAE HOMINIS PROPRIAE SUNT, ET VOCANTUR RATIONALITAS ET LIBERTAS. Per Rationalitatem intelligitur facultas intelligendi vera et inde falsa, ac bona et inde mala; et per Libertatem intelligitur facultas illa libere cogitandi, volendi et faciendi. 264-270 QUOD MALA ET FALSA IN OMNI OPPOSITO SINT CONTRA BONA ET VERA, QUIA MALA ET FALSA SUNT DIABOLICA ET INFERNALIA, AC BONA ET VERA SUNT DIVINA ET COELESTIA. Quod malum et bonum sint opposita, tum falsum mali et verum boni, quisque dum audit id, agnoscit; sed quia illi qui in malo sunt, non sentiunt 271-276 QUOD OMNIA, QUAE TRIUM GRADUUM MENTIS NATURALIS SUNT, OPERIBUS, QUAE FIUNT PER ACTUS CORPORIS, INCLUSA SINT. Per scientiam graduum, quae in hac Parte tradita est, detegitur hoc Arcanum, quod omnia mentis seu voluntatis et intellectus hominis, in actibus seu in operibus ejus sint, inclusa, vix 277-281 PARS QUARTA 282-284 QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH NON POTUERIT CREARE UNIVERSUM ET OMNIA EJUS, NISI ESSET HOMO. Qui ideam naturalem corpoream de Deo ut Homine habent, illi prorsus non comprehendere possunt, quomodo Deus ut Homo universum et omnia ejus creare potuerit; cogitant enim secum, quomodo potest Deus 285-289 QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH EX SEIPSO PRODUXERIT SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, ET EX ILLO CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS. De Sole Mundi Spiritualis in Parte Secunda hujus Operis actum est, et ibi sequentia ostensa sunt; Quod Divinus Amor et Divina Sapientia appareant in Mundo spirituali 290-295 QUOD TRIA IN DOMINO SINT, QUAE DOMINUS, DIVINUM AMORIS, DIVINUM SAPIENTIAE, ET DIVINUM USUS, ET QUOD ILLA TRIA SISTANTUR IN APPARENTIA EXTRA SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, DIVINUM AMORIS PER CALOREM, DIVINUM SAPIENTIAE PER LUCEM, ET DIVINUM USUS PER ATHMOSPHAERAM, QUAE CONTINENS. 296-301 QUOD ATHMOSPHAERAE, QUAE TRES SUNT IN UTROQUE MUNDO, SPIRITUALI ET NATURALI, IN ULTIMIS SUIS DESINANT IN SUBSTANTIAS ET MATERIAS, QUALES SUNT IN TERRIS. Quod tres Athmosphaerae in utroque Mundo, Spirituali et Naturali[,] sint, quae inter se secundum gradus altitudinis distinctae sunt, et quae 302-304 QUOD IN SUBSTANTIIS ET MATERIIS, EX QUIBUS SUNT TERRAE, NIHIL DIVINI IN SE SIT, SED QUOD USQUE ILLAE SINT A DIVINO IN SE. Ex origine terrarum, de qua in praecedente Articulo, constare potest, quod in substantiis et materiis illarum, nihil Divini in se sit, sed quod omni Divino in se orbatae 305-306 QUOD OMNES USUS, QUI SUNT FINES CREATIONIS, SINT IN FORMIS, ET QUOD FORMAS ACCIPIANT EX SUBSTANTIIS ET MATERIIS QUALES SUNT IN TERRIS: Omnia de quibus hactenus dictum est, ut quae de Sole, Athmosphaeris et Terris, sunt solum media ad fines; fines creationis sunt, quae a Domino ut Sole per 307-318 QUOD OMNIA UNIVERSI CREATI EX USIBUS SPECTATA REFERANT IN IMAGINE HOMINEM; ET QUOD ID TESTETUR QUOD DEUS SIT HOMO. Homo ab Antiquis vocatus est Microcosmus, ex eo quod referat Macrocosmum, qui est Universum in toto complexu: sed hodie non scitur, unde est quod homo ab Antiquis ita vocatus sit, 319-326 QUOD OMNIA QUAE A DOMINO CREATA SUNT, SINT USUS; ET QUOD IN EO ORDINE, GRADU ET RESPECTU SINT USUS, QUO SE REFERUNT AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DOMINUM A QUO. Supra dictum est de his, Quod non aliud quam usus possit existere a Deo Creatore, 308. 327-335 QUOD MALI USUS A DOMINO NON CREATI SINT, SED QUOD UNA CUM INFERNO ORTI. Omnia bona quae actu existunt, vocantur Usus, et omnia mala quae actu existunt, etiam vocantur usus, sed hi vocantur usus mali, illi autem usus boni. 336-348 QUOD VISIBILIA IN UNIVERSO CREATO TESTENTUR, QUOD NATURA NIHIL PRODUXERIT, ET NIHIL PRODUCAT, SED QUOD OMNIA DIVINUM EX SE, ET PER MUNDUM SPIRITUALEM. Plerique in Mundo ex apparentia loquuntur, quod Sol per calorem et lucem producat id quod conspicitur in campis, agris, hortis et sylvis; tum 349-357 SAPIENTIA ANGELICA 358-361 QUOD1 VOLUNTAS ET INTELLECTUS, QUAE SUNT RECEPTACULA AMORIS ET SAPIENTIAE, SINT IN CEREBRIS IN TOTO ET IN QUALIBET PARTE EORUM, ET INDE IN CORPORE IN TOTO ET IN QUALIBET PARTE EJUS. Haec demonstranda sunt hoc ordine. I. 362-370 QUOD CORRESPONDENTIA VOLUNTATIS CUM CORDE, ET INTELLECTUS CUM PULMONE SIT. Hoc in hac serie demonstrandum est. I. Quod omnia Mentis se referant ad Voluntatem et Intellectum, et omnia corporis ad Cor et Pulmonem. II. 371-393 QUOD EX CORRESPONDENTIA CORDIS CUM VOLUNTATE ET INTELLECTUS CUM PULMONE, SCIRI POSSINT OMNIA QUAE DE VOLUNTATE ET INTELLECTU, SEU DE AMORE ET SAPIENTIA, ITA QUAE DE ANIMA HOMINIS, SCIRI POSSUNT. 394-431 QUALE EST INITIAMENTUM HOMINIS A CONCEPTIONE. Quale est initiamentum seu primitivum hominis in utero post conceptionem, nemo potest scire, quia id non potest videri; et quoque ex spirituali substantia est, quae per lucem naturalem non cadit in visum. 432


