17. I. Quod Ecclesiae per Reformationem separatae ab Ecclesia Romano Catholica, dissideant in variis; sed quod omnes in Articulis, de Trinitate personarum in Divinitate, de Origine peccati ex Adamo, de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per solam fidem, conveniant
Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #17
Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #43
43. VIII. Et quod haec fides sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, ac in simplici sua forma talis.
1. Quod sit unus Deus, in Quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus.
2. Quod Fides salvifica sit credere in Ipsum.
3. Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo.
4. Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo.
5. Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, at quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum.


