from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Studere hoc loco

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #77

Studere hoc loco

  
/ 120  
  

77. XVIII. Quod non Amor, nec Fides, neque Cognitiones boni et veri, in Ecclesia Christiana tempore ultimo, quando finis ejus instat, sint, intelligatur per haec in eodem Capite XXIV apud Matthaeum; post afflictionem istorum, Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum et Stellae cadent de Caelo, et Virtutes Caelorum commovebuntur, Vers. 29.

  
/ 120