from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Studere hoc loco

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #105

Studere hoc loco

  
/ 120  
  

105. XXV. Quod Romano-Catholici de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per fidem ejus, in quam Ecclesia illorum initiata est, hodie nihil sciant, quoniam prorsus obtecta jacet per Externa cultus, quae sunt plura: et quod ideo si illi quoad partem recedunt ab externis cultus sui, ac immediate adeunt Deum Salvatorem Jesum Christum, et quoque binas Species in sacra Eucharistia sortiuntur, possint in Novam Hierosolymam, hoc est, in Novam Ecclesiam Domini prae Reformatis introduci.

  
/ 120